Dissipabitur ergo terra, et omnia terrena opera redigentur ad nihilum, ut abolita imagine χοἳκοῦ, permaneat imago supercoelestis. Primus enim homo de terra terrenus, et secundus de coelo coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis supercoelestis, tales et supercoelestes: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem supercoelestis [I Cor. XV, 47-49]. Unde idem Apostolus loquitur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt [Ibid., 50]. Non quod secundum haereticos dispereat natura corporum, sed quod corruptivum hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem.
And then his Commentary on Matthew:
Si quis igitur in tempore judicii inventus fuerit sub nomine Christiano non habere vestem nuptialem, hoc est, vestem supercoelestis [Al. coelestis] hominis; sed vestem pollutam, id est, veteris hominis exuvias, hic statim corripitur, et dicitur ei: Amice, quomodo huc intrasti?